Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 40

Precedente Successiva

et apud eos ita fit, sicut a nobis in destillatoriis. Nihilominus
et calor multus occidit animal, foras educendo spiritus et vasa
frangendo dissolvendoque, per accidens perimendo, non per se. Nam
eductus spiritus in aërem, vitam vivit aëream, oblivisciturque hanc,
quam inclusus vixit. Galenus quoque declarat esse calorem nativum:
nam frigidam devorans cicutam, moritur homo. Ego autem nil credo
cicutae frigus occidere; cum nivis frigus copiosius, robustiusque
non occidat, si deglutiatur. At omnia venena necant, aut quia corrodunt
viscera, et spiritum robore vincunt, inficiuntque; sicut calx,
mercurius, etc. aut quia copiam viscosorum vaporum in cerebrum
mittunt, aliaque in vasa, in quibus habitat spiritus, intercluduntque
obstruuntque ita, ut spiritus intermanere aut perambulare nequeat:
sed ab ipsis suffocatur priusquam eos possit dissolvere, vincere
et in spiritum convertere. Hinc patet contra Aristotelem animam
sensitivam non esse incorpoream, impassibilemque, sed tenuissimum,
volatile corpus. Non enim res corporea incorporeae obstruat viam,
aut mortem afferat.
~ Cum homo laboraverit, languescit, quoniam paucos habet spiritus,
eo quod a labore attenuati exhalarint multi in aërem: Ideoque
manducando aut odorando quippiam statim vivificatur. Ergo anima
spiritus est; quae vapore nutritur, reficiturque et augetur. Bibens
homo generosum vinum, inebriatur et dormit, vinum autem hoc vi
frigoris non facit, cum calidius hoc magis efficiat, sed quia copiam
vaporum in cerebrum emittit, ad quos attenuandos, vincendosque
spiritus accurrit: itaque remanent membra absque sensu et motu,
quos a spiritu habebant, et hoc est somnus. Ergo anima res mobilis
est, quae nervos intercurrit, et sensum motumque statuae communicat:
In necessitate autem retrahitur ad refectionem: Proptereaque
vapores somnum afferunt, quod ipse ad illos vincendos colligitur;
Labor vero quoniam ipsum imminuit, resolvitque; ipse vero deponit
onus corporis, et ingreditur reficiendi se gratia ex sanguine,
quem attenuat. Idcirco debilis est pulsus in principio somni, parvus
in medio, quoniam in penetralibus totus fere operatur, magnus in
fine, quoniam foras iam egreditur refectus auctusque ex vaporibus.
~ Porro sicuti vini vapores pauci utilesque inebriant, impediuntque
consuetos motus; ita vapores ex fungis infectis et napello
consimilibusque succis pravis, prorsus spiritum exuperant, extinguuntque.
In Epilepsia et Apoplexia id patet, ubi humores
multi replent cerebrum, spinamque et nervos, auferuntque motum
et sensum. Ad Agnanae lacum est antrum ubi ingressum animal
quasi moritur: ad aquam vero delatum reviviscit; Locum ipse
consideravi, et vidi terram nigram in eo, veteri igne combustam: nunc

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche